

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 18
Et factum est.Post miraculum cum turbae vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternae positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo.Quem me dicunt esse turbae?Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbae nominantur quae diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait.Vos autem quem me esse dicitis?